- ABAHIUS
- ABAHIUSNilus fluvius dicitur (ut scribit Paul. Iovius l. 18. Hist.) quasi amnium pater, quod post longum, et tortuosum cursium, totam aquarum molem in multa cornua diffundar. Aliis Abbabuius, Abacchius tamen legit Laelius Bischiola doctiss. philologus, vecemque putat partim Hebraicam, vel Syriacam, partim Graecam esse. Ab enim Hebraeis pater est. et Graecis χέειν fundere, quia fluminum pater Nilus. Quamquam hybridae istiusmodi notationes merito pro illegitimis sint habendae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.